monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 68, 3
Si autem factum non fuerit, metuendum est ne perturbentur qui illi crediderant, et incipiant adventum domini non tardum putare, sed nullum. Qui autem credunt quod dicit secundus, tardius esse dominum venturum, si falsum fuerit inventum, citius domino veniente, nullo modo qui ei crediderant turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur.